Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 113

Precedente Successiva


Ex colore quoque patet. Si enim domum nigris pannis undique
velatam intres, statim timiditas et languor suboritur; si rubris, laetitia
et furor; si albis, claritas animi et simplicitas quaedam serena fit. Ergo
idem de coloribus humanis talia significantibus intelligere licet. Non
indigna est igitur isthaec ratio Physionomiae; sed interrogantes hominem
quibus qualitatibus eius viscera praedita sint, et humores, et excrementa,
ut de calore, frigiditate, siccitate, humiditate cerebri, iecoris,
cordis, ventriculi, renum, inspicientesque simul capitis formationem,
possumus non mediocriter divinare. At omnis discursus pene
incertus. Experimentum vero repetitum tutius est. Magnus calor in
visceribus ex cibis humidis educit spiritus crassos, copiosos ac dissimilares
et impuros. Ex cibis vero solidis spiritus crassos tenuesque simul
et fuliginosos. Blandus calor ex cibis humidis generat spiritus
crassos lucidos purosque; ex solidis, primo tenues, deinde crassiusculos,
fere nihil impuros. Spiritus puri similares lucidique ingenium
facile praebent, sensum promptum, discursus certos, tenacesque; et
naturam Iusti amantem, clementem, generosam, prudentem, ut Itali;
Spiritus tenues, impurique sagaces sensu sunt, interrupti discursus, fraudulenti,
timidi, ostentantes audaciam, invidi, crudeles, tegunt vitia,
ostentant virtutes, superioritate utuntur, ut Aegyptij et Hispani non
omnes, nisi qui de Maurorum sanguine sunt. Crassi et impuri sunt
stulti irrationales, modici discursus; quod primo apprehendunt, credunt
semper; arbitratu proprio utuntur, sunt crudeles, audaces, feri,
apti armis palam, fraudibus et simulationibus minime; huiusmodi
sunt Turcae, Mogori et Tartari; crassi et puri pauci discursus, sed
clari et securi, apti legibus et mechanicis, Regimini et Iustitiae, ut
Veneti, Aquitani, etc. Consulenda ergo est regionis conditio, coelum
et insolationes, tellus, et eius dispositio. Naturaliter ergo dispositi sumus
ad vitia et virtutes, sed Rationis consensus bonus, vel malus dat
illis formam. Charitas divina meritum supernaturale humana, politicum
et morale.
Caput XXXII.
Num Anima mundi existat.
~ In superioribus sermonibus iam diximus, quidquid intra se
homo continet, imitatione ab eo foras exprimi: ac operae
pretium esse philosophari ex actibus exterioribus ad interiores;
et quoniam patet, totam domum ac civitatem formari
instar corporis, nosque deforis edere operationes similes interioribus,

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche